De me

[Insigne meum]

Salve advenis ad paginas meas! Nomen mihi est Rauli Häyrynen, et in Heinola in Finlandia habito. Si nescis ubi ea iaceat, Finlandia (sive Finnia) sita est in Europa Septentrionali. Prid.Id.Dec.a.p.Chr.n.MCMLXXXIII natus sum, quare XL annos habeo. Me marem esse dicendum est iis, qui nihil sciunt de nominibus Finnicis (reperiuntur complures, credo).

Ab anno MMII ad annum MMVII linguae Latinae in Universitate Helsingiensi studui. Ab anno MMVII ad annum MMXI horticulturae in schola nomine HAMK studui.

Peritia mea linguarum | Ubi est domus mea?

Imago, quae dextra iacet, insigne meum est, quod feci delectationis causa. Capitem lupi habet propter nomen meum. Color viridis amorem naturae meum significat.

Si vis, litteras electronicas mihi mittere potes ad inscriptionem radulfr [apud] gmail [punctum] com

Studia mea:

Ad studia mea pertinent e.c. clavicinare, legere, birotare, natare, televisionem spectare. Balteum luteum luctae caraticae habeo.

Nihil iucundius est in natura ambulando. Plantae mea intersunt et herbas naturae libenter edo.

Tabulas geographicas et multas civitates, e.c. Australiam et Magnam Britanniam, amo. Etiam linguae movent me, praecipue lingua Anglica et Latina et Iaponica. Prope quaevis lingua extincta mihi cordi est.

Etiam computatra amo. Programmata parva facio linguis Java, Javascript, PHP.
Mathematice, scientia mea intersunt.